monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 128, 1
Bathenia calida est, et signa scientiae hominis plus quam aliae herbae in se designat, quemadmodum domestica et munda animalia plus cum homine agunt, quam animalia silvestria ; et ideo fallacia dyaboli umbras suas interdum super eam parat, et etiam super quasdam alias herbas, quia ipse roralis est, unde etiam omnes vires quae in herbis sunt novit . Qui stultus aut fatuus est, ita quod scientia in eo deficit, batheniam tundat quasi ad succum, et ita super totum pectus suum ad noctem ponat, et panno liget usque mane, et hoc saepe faciat, et ad scientiam redibit.